- COELIBATUS Lex
- COELIBATUS LexApostolorum aevô prorsus ignota, quippe cuius propugnatores inhabitatorem Draconem illum apostatam habere, asserit Ignatius, ep. ad Philadelph. occasione lori, 1. Timoth. c. 4. v. 1. 2. 3. a Syricio Episcopo Romano primum inter suos introducta legitur, circa A. C. 393. male intellectô dictô Pauli, Rom. c. 8. v. 8. Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Postquam iam ante Concil. II. Constantinopolitanum, Eustathius, Monachatu in Armeniam introductô, inter coetera ipsos prohibuisset contrabere matrimonium, Socr. l. 3. c. 14. et Sozom. ac post Concilium in Oriente Epiphanius dictitasset, Sanctam Dei Ecclesiam non suscipere ad Sucerdotium adbuc liberos gignentem. In Occidente Ambrosius et Hieronymus contra Iovinianum, eandem promoverime: quibus adia toribus suffultus praefatus Syricius legem promulgavit, A.C. 395. quae nihilominus per annos 200. in Hispama, Gallia, etc. locum non invenit, Mart. Chomnitius, exam. de Caelib. part. 3. Salvianus,l. 5. de Provid. Gregorius M. postea, circa A.C. 590. Calibatus decretum cum plusquam 6000. infantum capita extracta ex piscinula vidisset, minime salutare esse agnovit. Chemnirius, ibid. In Synodo etiam Toletana 4. circa A. C. 638. Clericis legitimum coniugium, damnatô ancillarum consortiô, concessum elt. Imo in Hiberma usque ad Bernardi aetarem, 7. Episcopi, in sede Armachana, uxorati praesedêre, qui ne ad hanc legem adstringerentur, ordinationem a Pontificibus Romanis petere nolnerunt, Idem, Baron. in Annal. Graeca quoque Ecclesia, a Leone IX. per Legatos, revocata, A. C. 1054. coniugia Sacerdotum nihilominus tuita est. Gregorius post haec VII. in Germania Caelibatum vehementer ursit, a Clericis propterea maledictis incessitus: Episcopus quoque Moguntinus, Erphordiae ob id Synodo coactâ, desistere tamen necesse habuit: Moguntiae dein cum id ipsum suis impositum iret, in virae discrimine rursus fuit. A. C. 1074. 1076. 1078. Sigon. l. 9. Ioh. Naucl. Gener. 36. Contrarium suadente suis Guidone Archiepiscopô Mediolanensi, qui celebratô Episcoporum conventu, Clericis uxores babere, permisit, circa A. C. 1062. Sigon. l. eod. ad an. 58. quô victô tamen Pontifex illos quoque sub hoc iugum redegit. Anselmus exin Cantuariensis, Synodô Londini vocatâ, A.C. 1103. Sacerbdotes uxores habere prohibuit, etsi multa testarentur, locô coniugii prohibiti, totâ Angliâ Sodomiam grassari, Polydor. l. 9. In Lateranensi Concilio a Calixto roborata lex, et in Germaniam Magistratus brachiô introducta est, A.C. 1120. 1122. Iohannes quoque Cremonensis Legatus Pontificius. Synodô Londinicelebratâ, A.C. 1125. coniugium ibi Sacerdotum iterum damnavit: ipse tamen, in meretricio paulo post interceptus, confusione plenus dom um rediit. Idem. l. 11. Hist. Primus in Hiberniam Episcopus Malachias Legem Caelibatus Invexit, circa idem fere tempus, S. Bern. in vita Mal. In Polonia Clemens III. eum per Petrum Capuanum Cardinalem promotum ivit, A. C. 1190. quod cum in Bohemia similiter tentaret, parum abfuit, quin a Sacerdotibus occideretur. A. C. 1196. Sic et Dani tum suos Sacerdotes uxores habere iusserunt, idcirco a Papa excommunicati. M. Cromer, l. 7. Hist. Pol. Ipse Pius II. crebro in ore habuisse legitur: Sacerdotibus magnâ ratione sublatas nuptias, maiori restituendas videri. Ioh. Baleus, in vit. Drexelius in Niceta, c. 5. Imo et iam ante, Conciliô Basiliensi, A. C. 1439. definitum, Non solum uxorem qui habuit, sed et qui habeat, in Pontificem assum posse: electusque tum Felix V. qui uxoratus erat. Morn. in Myster. p. 1248. Toieratum tamen utcumque hoc iugum est, usque ad tempora Reformationis, ubi Lex Pauli Hebr. c. 13. v. 4. quâ Honorabile esse coniugium apud quosvis pronuntiavit, humanae Caelibatus traditioni opposita, et cum prius laudato Concilio statutum est: Consultius fore, si plures Sacerdotes uxorati essent; quoniam multi salvarentur in coniugato Sacerdotio, qui sterili in Presbyterio damnantur. Plura hanc in rem vide apud Auctores retro meinoratos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.